monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 22
Cum autem ipsi qui prius mala docuerant, versi ad poenitentiam, docere coeperint bona, tunc videbimus Niniviticos populos una praedicatione converti, et fieri illud quod in Isaia legimus: Si nata est gens semel. Homines quoque et iumenta operta saccis, et clamantia ad Dominum, eodem sensu intellige: quod et rationabiles, et irrationabiles, et prudentes ac simplices ad praedicationem Ionae agant poenitentiam iuxta illud, quod et alibi dicitur: Homines et iumenta salvabis, Domine . Possumus autem iumenta operta saccis et aliter interpretari, de his maxime testimoniis, in quibus legimus: Sol et lunainduentur sacco . Et in alio loco: Induam coelum sacco , pro lugubri scilicet habitu, et moerore atque moestitia, quae μεταφορικῶς saccus nominantur. Illud quoque quod dicitur: Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus? Ideo ambiguum ponitur et incertum: ut dum homines dubii sunt de salute, fortius agant poenitentiam, et magis ad misericordiam provocent Deum.